Delphi Complete Works of Pliny the Elder
Page 329
glande opes nunc quoque multarum gentium etiam pace gaudentium constant. nec non et inopia frugum arefactis emolitur farina spissaturque in panis usum; quin et hodieque per hispanias secundis mensis glans inseritur. dulcior eadem in cinere tosta. cautum est praeterea lege xii tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere.
genera earum multa. distant fructu, situ, sexu, sapore. namque alia fageae glandi figura, quernae alia et ilignae, atque inter se quoque generum singulorum differentiae. praeterea sunt aliquae silvestres, aliae placidiores, quae culta optinent. iam montuosis planisque distant, sicut et sexu, mares ac feminae, item sapore: dulcissima omnium fagi, ut qua obsessos etiam homines durasse in oppido chio tradat cornelius alexander. genera distinguere non datur nominibus, quae sunt alia alibi, quippe cum robur quercumque vulgo nasci videamus, aesculum non ubique, quartam vero generis eiusdem, quae cerrus vocatur, ne italiae quidem maiore ex parte notam esse. distinguemus ergo proprietate naturaque et, ubi res coget, etiam graecis nominibus.
fagi glans nucleis similis triangula cute includitur. folium tenue atque e levissimis, populo simile, celerrime flavescens et media parte plerumque gignens superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. fagum muribus gratissimum est, et ideo animalis eius una proventus, glires quoque saginat, expetitur et turdis. arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.
glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido calyce per genera plus minusve complectente. folia praeter ilicem gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum breviora vel longiora.
ilicis duo genera. ex his in italia folio non multum ab oleis distant milaces a quibusdam graecis dictae; in provinciis aquifoliae sunt ilices. glans utriusque brevior et gracilior, quam homerus aculon appellat eoque nomine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre.
glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori parva, cerro tristis, horrida, echinato calyce ceu castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus. probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia, melior cui in cortice quam cui in corpore, utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve, qui praefertur. amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet. in ipsis vero arboribus quae maximam fert hemeris vocatur, brevior et in orbem comosa alasque ramorum crebro cavata. fortius lignum quercus habet et incorruptius, ramosa et ipsa, procerior tamen et crassior caudice, excelsissima autem aegilops, incultis amica.
ab hac proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis aedificiis atque carboni: dolata vitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in aerariorum tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e novellis melior. acervi consertis taleis recentibus luto caminantur, accensa strue contis pungitur durescens calyx atque ita sudorem emittit.
pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus fungosusque. nec alia putrescit ex hoc genere, etiam cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur, quamvis altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur. eidem rara glans et, cum tulit, amara, quam praeter sues nullum attingat animal, ac ne hae quidem, si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur.
glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem ac levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam, strigosam; ponderosam querna, diffusam, gravissima et ipsa glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissimam cadere. fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere.
quae glandem ferunt, omnes et gallam alternisque annis glandem, sed gallam hemeris optimam et coriis perficiendis aptissimam, similem huic latifolia, sed leviorem multoque minus probatam. fert et nigram - duo enim genera sunt - ; haec tinguendis lanis utilior. nascitur autem galla sole de geminis exeunte erumpens noctu semper universa. crescit uno die candidior et, si aestu excepta est, arescit protinus neque ad iustum incrementum pervenit, hoc est ut nucleum fabae magnitudine habeat. nigra diutius viret crescitque, ut interdum mali compleat magnitudinem. optima commagena, deterrima ex robore. signum eius quod cavernae tralucent.
robur praeter fructum plurima et alia gignit. namque fert et gallae utrumque genus et quaedam veluti mora, ni distarent arida duritie, plerumque et tauri caput imitantia, quibus fructus inest nucleis olivae similis. nascuntur in eo et pilulae nucibus non absimiles, intus habentes floccos molles, lucernarum luminibus aptos. nam et sine oleo flagrant, sicuti galla nigra. fert et aliam inutilem pilulam cum capillo, verno tamen tempore melliginis suci. gignunt et alae ramorum eius pilulas corpore, non pediculo adhaerentes, candicantes umbilicis, cetera nigra varietate dispersa; media cocci colorem habent, apertis atra inanitas est. aliquando et pumices gignit nec non et e foliis convolutas pilulas et in foliorum venis aquosos nucleos candicantes ac tralucidos, quamdiu molles sint, in quibus et culices nascuntur. maturescunt in modum ... .
ferunt robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme, aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere crescere. tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque - gulae novissima inritamenta - , qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos, robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus, cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque robore cinerem nitrosum esse certum est.
omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc primoque ceu scabies fruticis, parvae aquifoliae ilicis. cusculium vocant. pensionem alteram tributi pauperibus hispaniae donat. usum eius ac rationem in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in galatia, africa, pisidia, cilicia, pessimum in sardinia.
galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos, uti diximus inter unguenta. suberi minima arbor, glans pessima, rara, cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete graeci corticis arborem appellant. sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa elim et lacedaemonem. nec in italia tota nascitur aut in gallia omnino.
cortex et fagis, tiliae, abieti, piceae in magno usu agrestium. vasa eo corbesque ac patentiora quaedam messibus convehendis vindemiisque faciunt atque protecta tuguriorum. scribit in recenti ad duces explorator incidens litteras a suco. nec non et in quodam usu sacrorum religiosus est fagi cortex. sed non durat arbor ipsa.
scandula e robore aptissima, mox e glandiferis aliis fagoque, facillima ex omnibus, quae resinam ferunt, sed minime durans praeterquam e pino. scandula contectam fuisse romam ad pyrrhi usque bellum annis cccclxx cornelius nepos auctor est. silvarum certe distinguebatur insignibus, fagutali iove etiam nunc ubi lucus fageus fuit, porta querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis. q. hortensius dictator, cum plebes secessisset in ianiculum, legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes quirites teneret.
pereg
rinae tum videbantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem gignunt. de quibus nunc dicemus, simul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quae ferunt in asia aut oriente praedictis.
picem in europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi.
pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice. copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo. gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram italiae quas tibulos vocant, plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina.
picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec plurimam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, ut mixta visu discerni non queat; unde fraus seplasiae. omnibus his generibus folia brevia, sed crassiora duraque ceu cupressis. piceae rami paene statim ab radice modici velut bracchia lateribus inhaerent.
similiter abieti expetitae navigiis situs in excelso montium, ceu maria fugerit, nec forma alia. materies vero praecipua est trabibus et plurimis vitae operibus. resina in ea vitium, unde fructus piceae, exiguumque sudat aliquando contactu solis. e diverso materies, quae abieti pulcherrima, piceae ad fissiles scandulas cupasque et pauca alia secamenta.
quinto generi est situs idem, facies eadem. larix vocatur. materies praestantior longe, incorrupta aevis, umori contumax, rubens praeterea et odore acrior. plusculum huic erumpit liquoris melleo colore atque lentore, numquam durescentis.
sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. hae, mares dumtaxat, ferunt et eam, quam graeci sycen vocant, odoris gravissimi. laricis morbus est ut taeda fiat.
omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides. omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis; tanta natalium mixtura est. sed picea minus alta quam larix; illa crassior leviorque cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo; at piceae rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea repullulat, ut in lesbo accidit incenso nemore pyrrhaeo. alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia. mas brevior et durior, femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico discrimine in securibus. hae in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior maribus. laricis circa idam in troade et alia differentia, montanae maritimaeque. nam in macedonia et arcadia circaque elim permutant nomina, nec constat auctoribus, quod cuique generi adtribuant. nos ista romano discernimus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior utiliorque, arbore rotundior, folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum. e ramis generum horum panicularum modo nucamenta squamatim compacta dependent praeterquam larici. haec abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod graeci phthiropoeon eam appellant. in eadem nucamenta maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.
similis his etiamnunc aspectu est, ne quid praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira, nullo suco, ex omnibus sola bacifera. mas noxio fructu; letale quippe bacis in hispania praecipue venenum inest, vasa etiam viatoria ex ea vinis in gallia facta mortifera fuisse compertum est. hanc sextius milacem a graecis vocari dicit et esse in arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur. sunt qui et taxica hinc appellata dicant venena - quae nunc toxica dicimus - , quibus sagittae tinguantur. repertum innoxiam fieri, si in ipsam arborem clavus aereus adigatur.
pix liquida in europa e taeda coquitur, navalibus muniendis multosque alios ad usus. lignum eius concisum furnis undique igni extra circumdato fervet. primus sudor aquae modo fluit canali. hoc in syria cedrium vocatur, cui tanta vis est, ut in aegypto corpora hominum defunctorum perfusa eo serventur.
sequens liquor crassior iam picem fundit. haec rursus in cortinas aereas coniecta aceto spissatur ut coagulo et bruttiae cognomen accepit, doliis dumtaxat vasisque ceteris utilis, lentore ab alia pice differens, item colore rutilante et quod pinguior est reliqua omni. illa fit e piceae resina ferventibus coacta lapidibus in alveis validi roboris aut, si alvei non sint, struis congerie, velut in carbonis usu. haec in vinum additur farinae modo tusa, nigrior colore. eadem resina si cum aqua lenius decoquatur coleturque, rufo colore lentescit ac stillaticia vocatur. seponuntur autem ad id fere vitia resinae cortexque. alia temperies ad crapulam. namque flos crudus resinae cum multa astula tenui brevique avulsus conciditur ad cribrum minuta. dein ferventi aqua, donec coquatur, perfunditur.
huius expressum pingue praecipua resina fit atque rara nec nisi paucis in locis subalpinae italiae, conveniens medicis. resinae albae congium in ii aquae pluviae cocunt. alii utilius putant sine aqua coquere lento igne toto die, utique vase aeris albi, item terebinthinam in sartagine cinere ferventi, hanc ceteris praeferentes. proxima e lentisco. non omittendum apud eosdem zopissam vocari derasam navibus maritimis picem cum cera, nihil non experiente vita, multoque efficaciorem ad omnia, quibus pices resinaeque prosunt, videlicet adiecto salis callo.
aperitur picea e parte solari, non plaga, sed vulnere ablati corticis, cum plurimum bipedali hiatu, ut a terra cubito cum minimum absit. nec corpori ipsi parcitur, ut in ceteris, quoniam astula in fructu est. verum haec proxima laudatur, altior amaritudinem adfert. postea umor omnis e tota confluit in ulcus. item in taeda. cum id manare desiit, simili modo ex alia parte aperitur ac deinde alia. postea tota arbor succiditur et medulla eius uritur. sic et in syria terebintho detrahunt cortices, ibi quidem et e ramis ac radicibus, cum resina damnetur ex his partibus. in macedonia laricem masculam urunt, feminae radices tantum. theopompus scripsit in apolloniatarum agro picem fossilem, non deteriorem macedonica, inveniri. pix optima ubique ex apricis aquilonis situ, ex opacis horridior virusque praeferens, frigida hieme deterior ac minus copiosa et decolor. quidam arbitrantur in montuosis copia praestantiorem ac colore et dulciorem fieri, odore quoque gratiorem, dum resina sit, decoctam autem minus picis reddere, quoniam in serum abeat, tenuioresque esse ipsas arbores quam in planis, sed has et illas serenitate steriliores. fructum quaedam proximo anno ab incisu largiuntur, aliae secundo, quaedam tertio. expletur autem plaga resina, non cortice nec cicatrice, quae in hac arbore non coit.
inter haec genera propriam quidam fecere sappinum, quoniam ex cognatione harum seritur, qualis dicta est in nucleis, eiusdemque arboris imas partes taedas vocant, cum sit illa arbor nil aliud quam picea feritatis paulum mitigatae satu, sappinus autem materies caesurae genere fiat, sicuti docebimus.
materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque homeri praeconio et achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis; ea quidem, quae fit in ida troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato. graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque, laureis foliis. bumeliam vocant in macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam. folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua graeci prodidere; in italia nec iumentis nocent. contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri opifera, ut nihil aeque, reperiuntur, tantaque est vis, ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti prodimus, si fronde ea circu
mcludantur ignis et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem. mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant, florere fraxinum nec ante conditas folia demittere.
in tilia mas et femina differunt omni modo. namque et materies maris dura rufiorque ac nodosa et odoratior, cortex quoque crassior ac detractus inflexibilis. nec semen fert aut florem ut femina, quae crassior arbore, materie candida praecellensque est. mirum in hac arbore fructum a nullo animalium adtingi, foliorum corticisque sucum esse dulcem. inter corticem ac lignum tenues tunicae multiplici membrana, e quibus vincula tiliae vocantur tenuissimumque eorum philyrae, coronarum lemniscis celebres antiquorum honore. materies teredinem non sentit, proceritate perquam modica, verum utilis.
acer eiusdem fere amplitudinis, operum elegantia ac subtilitate citro secundum. plura eius genera: album, quod praecipui candoris, vocatur gallicum in transpadana italia transque alpes nascens. alterum genus crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in histria raetiaque praecipuum. e viliore genere crassivenium vocatur. graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum - quod glinon vocant - , montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno, cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et latine carpinum appellant.