Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Elder

Page 330

by Pliny the Elder


  pulcherrimum vero est bruscum, multoque excellentius etiamnum molluscum. tuber utrumque arboris eius, bruscum intortius crispum, molluscum simplicius sparsum et, si magnitudinem mensarum caperet, haud dubie praeferretur citro; nunc intra pugillares lectorumque solidos aut lamnas raro usu spectatur. e brusco fiunt et mensae nigrescentes. reperitur et in alno tuber, tanto deterius, quantum ab acere alnus ipsa distat. aceris mares prius florent. etiamnum in siccis natae praeferuntur aquaticis, sicut et fraxini. est trans alpes arbor simillima aceri albo materie, quae vocatur staphylodendron. fert siliquas et in iis nucleos sapore nucis abellanae.

  in primis vero materies honorata buxo est raro crispanti nec nisi radice, de cetero ... levisque est materiae, set lentore quodam et duritie ac pallore commendabilis, ipsa vero arbor et topiario opere. tria eius genera: gallicum, quod in metas emittitur amplitudinemque proceriorem. oleastrum, in omni usu damnatum, gravem praefert odorem. tertium genus nostratis vocant, e silvestri, ut credo, mitigatum satu, diffusius et densitate parietum, virens semper ac tonsile. buxus pyrenaeis ac cytoriis montibus plurima et berecyntio tractu, crassissima in corsica, flore non spernendo, quae causa amaritudinis mellis. semen cunctis animantibus invisum. nec in olympo macedoniae gracilior, sed brevis. amat frigida, aprica. in igni quoque duritia quae ferro, nec flamma nec carbone utili.

  inter has atque frugiferas materie vitiumque amicitia accipitur ulmus. graeci duo genera eius novere: montanam quae sit amplior, campestrem quae fruticosa. italia atinias vocat excelsissimas et ex iis siccaneas praefert, quae non sint riguae, alterum genus gallicas, tertium nostrates, densiore folio et ab eodem pediculo numerosiore, quartum silvestre. atiniae non ferunt samaram - ita vocatur ulmi semen - , omnesque radicum plantis proveniunt, reliquae semine.

  nunc celeberrimis arborum dictis quaedam in universum de cunctis indicanda sunt. montes amant cedrus, larix, taeda et ceterae, e quibus resina gignitur, item aquifolia, buxus, ilex, iuniperus, terebinthus, populus, ornus, carpinus. est in appennino et frutex, qui vocatur cotinus, ad linamenta modo conchylii colore insignis. montes et valles diligit abies, robur, castaneae, tilia, ilex, cornus. aquosis montibus gaudent acer, fraxinus, sorbus, tilia, cerasus. non temere in montibus visae sunt prunus, punicae, oleastri, iuglans, mori, sabuci. descendunt et in plana cornus, corylus, quercus, ornus, acer, fraxinus, fagus, carpinus. subeunt et in montuosa ulmus, malus, pirus, laurus, myrtus, sanguinei frutices, ilex tinguendisque vestibus nascentes genistae. gaudet frigidis sorbus, sed magis etiam betulla. gallica haec arbor mirabili candore atque tenuitate, terribilis magistratuum virgis, eadem circulis flexilis, item corbium costis. bitumen ex ea galliae excoquunt. in eosdem situs comitantur et spina, nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores qui rapuerunt sabinas, ut auctor est masurius. nunc facibus carpinus, corylus familiarissimae.

  aquas odere cupressi, iuglandes, castaneae, laburnum. alpina et haec arbor, nec vulgo nota, dura ac candida materie, cuius florem cubitalem longitudine apes non adtingunt. odit et quae appellatur iovis barba, in opere topiario tonsilis et in rotunditatem spissa, argenteo folio. non nisi in aquosis proveniunt salices, alni, populi, siler, ligustra tesseris utilissima, item vaccinia italiae in aucupiis sata, galliae vero etiam purpurae tinguendae causa ad servitiorum vestes. quaecumque communia sunt montibus planisque, maiora fiunt et aspectu pulchriora quae in campestribus, meliora autem fructu, materie crispiora quae in montibus, exceptis malis pirisque.

  praeterea arborum aliis decidunt folia, aliae sempiterna coma virent, quam differentiam antecedat necesse est prior. sunt enim arborum quaedam omnino silvestres, quaedam urbaniores, quoniam his placet nominibus distinguere ac mites, quae fructu aut aliqua dote umbrarumque officio humanius iuvant, non improbe dicantur urbanae.

  harum generis non decidunt oleae, lauro, palmae, myrto, cupressis, pinis, hederae, rhododendro et, quamvis herba dicatur, sabinae. rhododendron, ut nomine apparet, a graecis venit. alii nerium vocarunt, alii rhododaphnen, sempiternum fronde, rosae similitudine, caulibus fruticosum. iumentis caprisque et ovibus venenum est, idem homini contra serpentium venena remedio.

  silvestrium generis folia non decidunt abieti, larici, pinastro, iunipero, cedro, terebintho, buxo, ilici, aquifolio, suberi, taxo, tamarici. inter utraque genera sunt andrachle in graecia et ubique unedo; reliqua enim folia decidunt iis praeterquam in cacuminibus. non decidunt autem et in fruticum genere cedro cuidam, rubo, calamo. in thurino agro, ubi sybaris fuit, ex ipsa urbe prospiciebatur quercus una numquam folia demittens nec ante mediam aestatem germinans; idque mirum est, graecis auctoribus proditum, apud nos postea sileri. nam locorum tanta vis est, ut circa memphim aegypti et in elephantine thebaidis nulli arborum decidant, ne vitibus quidem.

  ceterae omnes extra praedictas - etenim enumerare longum est - folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere decidere timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno ae+ris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur. cadunt plurimis autumno, quaedam amittunt tardius atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent et inter novissimas nudentur, ut amygdalae, fraxini, sabuci, morus autem novissima germinet, cum primis folia demittat. magna et in hoc vis soli. prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae prius arbori, multis etiam antequam maturescat fructus, ut serotinae fico et hibernae piro et malo, granatumque est pomum tali tantum aspici in matre. neque iis autem, quae semper retinent comas, eadem folia durant subnascentibus aliis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.

  foliorum unitas in suo cuique genere permanet, praeterquam populo, hederae, crotoni, quam et cici diximus vocari. populi tria genera: alba ac nigra et quae libyca appellatur, minima folio ac nigerrima fungisque enascentibus laudatissima. alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. huic nigraeque et crotoni in iuventa circinatae rotunditatis sunt, vetustiora in angulos exeunt. e contrario hederae angulosa rotundantur. populorum foliis grandissima lanugo evolat candida et radiata, folio numerosiore candicant ut villi. folia granatis et amygdalis rubentia.

  mirum in primis id quod ulmo tiliaeque et oleae et populo albae et salici evenit. circumaguntur enim folia earum post solstitium, nec alio argumento certius intellegitur sidus confectum. est et publica omnium foliorum in ipsis differentia. namque pars inferior a terra herbido viret colore, ab eadem leviora nervos callumque et articulos in superiore habent parte, incisuras vero subter, ut manus humana. oleae superne candidiora et minus levia, item hederae. sed omnium folia cotidie ad solem oscitant, inferiores partes tepefieri volentia. superior pars omnium lanuginem quantulamcumque habet, quae in aliis gentium lana est.

  in oriente funes validos e foliis palmae fieri dictum est, eosque in umore utiliores esse. et apud nos vero palmis a messe decerpuntur. ex his meliora quae sese non diviserint. siccantur sub tecto quaternis diebus, mox in sole expanduntur et noctibus relicta, donec candore inarescant, postea in opera finduntur.

  latissima fico, viti, platano, angusta myrto, punicae, oleae, capillata pino, cedro, aculeata aquifolio et ilicum generi - nam iuniperis spina pro folio est - , carnosa cupresso, tamarici, crassissima alno, longa harundini, salici, palmae et duplicia, circinata piro, mucronata malo, angulosa hederae, divisa platano, insecta pectinum modo piceae, abieti, sinuosa toto ambitu robori, spinosa cute rubo. mordacia sunt quibusdam, ut urticis, pungentia pino, piceae, abieti, larici, cedro, aquifoliis, pediculo brevi oleae, ilici, longo vitibus, tremulo populis, et iisdem solis inter se crepitantia. iam et in pomo ipso mali quodam in genere parva mediis emicant folia, interim et gemina, praeterea aliis circa ramos, aliis et in cacumine ramorum, robori et in caudice ipso. iam densa aut rara semperque lata rariora. disposita myrto, concava buxo, inordinata pomis, plura eodem pediculo exeuntia malis pirisque, ramulosa ulmo et cytiso. quibus adicit cato decidua populea quernaque, animalibus iubens dari non perarida, bubus quidem et
ficulnea ilignaque et hederacea. dantur et ex harundine ac lauru. decidunt sorbo universa, ceteris paulatim. et de foliis hactenus.

  ordo autem naturae annuus ita se habet: primus est conceptus flare incipiente vento favonio, ex a. d. fere vi idus febr. hoc maritantur vivescentia e terra, quippe cum etiam equae in hispania, ut diximus. hic est genitalis spiritus mundi a fovendo dictus, ut quidam existimavere. flat ab occasu aequinoctiali ver inchoans. catlitionem rustici vocant, gestiente natura semina accipere eaque animam ferente omnibus satis. concipiunt variis diebus et pro sua quaeque natura alia protinus, ut animalia, tardius aliqua et diutius gravida partus gerunt, quod germinatio ideo vocatur. pariunt vero, cum florent, flosque ille ruptis constat utriculis; educatio in pomo est.

  haec et germinatio labor arborum, flos est pleni veris indicium et anni renascentis, flos gaudium arborum. tunc se novas aliasque quam sunt ostendunt, tunc variis colorum picturis in certamen usque luxuriant. sed hoc negatum plerisque; non enim omnes florent, et sunt tristes quaedam quaeque non sentiant gaudia annorum. nam neque ilex, picea, larix, pinus ullo flore exhilarantur natalesve pomorum annuos versicolori nuntio promittunt, nec fici atque caprifici; protinus enim fructum pro flore gignunt. in ficis mirabiles sunt et abortus qui numquam maturescunt. nec iuniperi florent. quidam earum duo genera tradunt: alteram florere nec ferre, quae vero non floreat ferre protinus bacis nascentibus, quae biennio haereant. sed id falsum, omnibusque his dura facies semper. sic et hominum multis fortuna sine flore est.

  omnes autem germinant, etiam quae non florent, magna et locorum differentia, quippe cum ex eodem genere quae sunt in palustribus priora germinent, mox campestria, novissima in silvis, per se autem tardius piri silvestres quam ceterae. primo favonio cornus, proxime laurus pauloque ante aequinoctium tilia, acer, inter primas vero populus, ulmus, salix, alnus, nuces. festinat et platanus. cetera vere coepturo, aquifolium, terebinthus, paliurus, castanea, glandes, serotino autem germine malus, tardissimo suber. quibusdam geminatur germinatio, nimia soli ubertate aut invitantis caeli voluptate, quod magis in herbis segetum evenit. in arboribus tamen nimia germinatio elactescit. sunt aliae naturales quibusdam praeterque vernam, quae suis constant sideribus - quorum ratio aptius reddetur tertio ab hoc volumine - , hiberna aquilae exortu, aestiva canis ortu, tertia arcturi. has duas quidam omnibus arboribus communes putant, sentiri autem maxime in fico, vite, punicis, causam adferentes, quoniam in thessalia macedoniaque plurima tum ficus exeat. maxime tamen in aegypto apparet haec ratio. et reliquae quidem arbores, ut primum coepere, continuant germinationem, robur et abies et larix intermittunt tripertito ac terna germina edunt. ideo et ter squamas corticum spargunt, quod omnibus arboribus in germinatione evenit, quoniam praegnatium rumpitur cortex. est autem prima earum incipiente vere circiter xv diebus. iterum germinant transeunte geminos sole. sic fit, ut prima cacumina inpelli secutis appareat, geniculato incremento. tertia est earundem a solstitio brevissima, nec diutius septenis diebus, clareque et tunc cernitur excrescentium cacuminum articulatio. vitis sola bis parturit, primum cum emittit uvam, iterum cum digerit. eorum, quae non florent, partus tantum est et maturitas. quaedam statim in germinatione florent properantque in eo, sed tarde maturescunt, ut vitis. serotino quaedam germinatu florent maturantque celeriter, sicuti morus, quae novissima urbanarum germinat nec nisi exacto frigore, ob id dicta sapientissima arborum. sed cum coepit, in tantum universa germinatio erumpit, ut una nocte peragatur etiam cum strepitu.

  ex iis, quae hieme aquila exoriente, ut diximus, concipiunt, floret prima omnium amygdala mense ianuario, martio vero pomum maturat. ab ea proximae florent armeniaca, dein tuberes et praecoces, illae peregrinae, hae coactae; ordine autem naturae silvestrium primae sabucus, cui medulla plurima, et cui nulla, cornus mascula, urbanarum malus parvoque post, ut simul possit videri, pirus et cerasus et prunus. sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra viii id. iul. etesiarum praecursu. nec statim fructus sequitur in aliquibus. cornus enim circa solstitia reddit primo candidum, postea sanguineum. ex eo genere femina post autumnum fert bacas acerbas et ingustabiles cunctis animantibus, ligno quoque fungosa et inutilis, cum mas e fortissimis durissimisque sit. tanta differentia ab eodem genere fit sexu. et terebinthus messibus reddit semen et acer et fraxinus, nuces et mala et pira praeterquam hiberna aut praecocia autumno, glandiferae serius etiamnum, vergiliarum occasu, aesculus tantum autumno, incipiente autem hieme quaedam genera mali pirique et suber. abies floret croci colore circa solstitium, semen reddit post vergiliarum occasum. pinus autem et picea praeveniunt germinatione xv fere diebus, semen vero post vergilias et ipsae reddunt.

  citreae et iuniperus et ilex anniferae habentur, novusque fructus in his cum annotino pendet. in maxima tamen admiratione pinus est: habet fructum maturescentem, habet proximo anno ad maturitatem venturum ac deinde tertio. nec ulla arborum avidius se promittit; quo mense ex ea nux decerpitur, eodem maturescit alia; sic dispensatur, ut nullo non mense maturescant. quae se in arbore ipsa divisere, azaniae vocantur laeduntque ceteras, nisi detrahantur.

  fructum arborum solae nullum ferunt - hoc est ne semen quidem - tamarix, scopis tantum nascens, populus, alnus, ulmus atinia, alaternus, cui folia inter ilicem et olivam. infelices autem existimantur damnataeque religione, quae neque seruntur umquam neque fructum ferunt. cremutius auctor est numquam virere arborem, ex qua phyllis se suspenderit. quae cummim gignunt, post germinationem aperiunt; cummis non nisi fructu detracto spissatur.

  novellae arbores carent fructu, quamdiu crescunt. perdunt facillime ante maturitatem palma, ficus, amygdala, malus, pirus, item punica, quae etiam roribus nimiis et pruinis florem amittit. qua de causa inflectunt ramos eius, ne subrecti umorem infestum excipiant atque contineant. pirus et amygdala, etiam si non pluat, sed fiat austrinum caelum aut nubilum, amittunt florem et primos fructus, si, cum defloruere, tales dies fuerint. ocissime autem salix amittit semen, antequam omnino maturitatem sentiat, ob id dicta homero frugiperdia. secuta aetas scelere suo interpretata est hanc sententiam, quando semen salicis mulieri sterilitatis medicamentum esse constat. sed in hoc quoque providens natura facile nascenti et depacto surculo incuriosius semen dedit. una tamen proditur ad maturitatem perferre solita in creta insula ipso descensu iovis speluncae durum ligneumque, magnitudine ciceris.

  fiunt vero quaedam loci vitio infructuosa, sicut in paro silva cende quae nihil fert. persicae arbores in rhodo florent tantum. fit haec differentia et sexu, ut in iis quae mares non ferunt; aliqui hoc permutant et mares esse quae ferant tradunt. facit et densitas sterilitatem.

  gignentium autem quaedam et lateribus ramorum et cacuminibus ferunt, ut pirus, punica, ficus, myrtus. cetero eadem natura quae frugibus. namque et in eis spica in cacumine nascitur, legumina in lateribus. palma sola, ut dictum est, in spathis habet fructum, racemis propendentem.

  reliquis sub folio pomum, ut protegatur, excepta fico, cui folium maximum umbrosissimumque, et ideo supra id pomum. eidem uni serius folium nascitur quam pomum. insigne proditur in quodam genere ciliciae, cypri, helladis, ficos sub folio, grossos vero post folium nasci. ficus et praecoces habet, quas athenis prodromos vocant, in laconico genere maxime.

  sunt et biferae in isdem; in ceo insula caprifici triferae sunt; primo fetu sequens evocatur, sequenti tertius. hoc fici caprificantur. et caprifici autem ab adversis foliis nascuntur. biferae et in malis ac piris quaedam, sicut et praecoces. malus silvestris bifera. sequens eius fructus post arcturum, in apricis maxime. vites quidem et triferae sunt, quas ob id insanas vocant, quoniam in his alia maturescunt, alia turgescunt, alia florent. M. Varro auctor est vitem fuisse zmyrnae apud matroon triferam et malum in agro consentino. hoc autem evenit perpetuo in venesi africae agro, de quo plura alias. ea est soli fertilitas. trifera est et cupressus. namque bacae eius colliguntur mense ianuario et maio et septembri, ternasque earum gerit magnitudines
.

  est vero et in ipsis arboribus etiam onustis peculiaris differentia. summa sui parte fertiliores arbutus, quercus, inferiore iuglandes, fici mariscae. omnes quo magis senescunt, hoc maturius ferunt, et in apricis locis nec pingui terra. silvestria omnia tardiora. quaedam ex his omnino nec maturescunt. item quae subarantur aut quae ablaqueantur celeriora neglectis. haec et fertiliora.

  est etiamnum aetatis differentia. amygdala enim et pirus in senecta fertilissimae, ut et glandiferae et quoddam genus ficorum, ceterae in iuventa tardiusque maturantes, quod maxime notatur in vitibus. vetustioribus enim vinum melius, novellis copiosius. celerrime vero senescit et in senecta deteriorem fructum gignit malus. namque et minora poma proveniunt et vermiculis obnoxia; quin et in ipsa arbore nascuntur. ficus sola ex omnium arborum fetu maturitatis causa medicatur, iam quidem et portentis, quoniam maiora sunt pretia praeposteris. omnia autem celerius senescunt praefecunda. quin et protinus moriuntur aliqua caelo fecunditatem omnem eblandito, quod maxime vitibus evenit. contra morus tardissime senescit, fructu minime laborans, tarde et ea, quorum crispa materies, ut palma, acer, populus. et subarata ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam. ideo et praeflorent talia et praegerminant, in totum praecocia fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit.

  multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis, inter quas laurus uvas suas maximeque sterilis, quae non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur. ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles, plurima vero ilices, nam et semen suum et granum, quod crataegum vocant, et a septentrione viscum, a meridie hyphear - de quis plura mox paulo - interdumque pariter res quaternas habent.

 

‹ Prev