Collected Fragments of Ennius
Page 25
253–61
Auctor, ad Herenn., II, 22, 34: Hic quod extremum dictum est satis fuit exponere ne Ennium et ceteros poetas imitemur quibus hoc modo loqui concessum est —
Nutrix Utinam ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes, neve inde navis inchoandi exordium 255 coepisset quae nunc nominatur nomine Argo, quia Argivi in ea delecti viri vecti petebant pellem inauratam arietis Colchis imperio regis Peliae per dolum; nam numquam era errans mea domo efferret pedem Medea animo aegro amore saevo saucia.
Nam hic satis erat dicere, si id modo quod satis esset curarent poetae ‘utinam ne era errans mea domo efferret pedem Medea animo aegro amore saevo saucia.’
Cp. Prisc, ap. G.L., III, 423, 36, etc, etc.
262–3
Med., 49–51: παλαιὸν οἴκων κτῆμα δεσποίνης ἐμῆς, | τί πρὸς πύλαισι τήνδ᾿ ἄγουσ᾿ ἐρημίαν | ἕστηκας, αὐτὴ θρεομένη σαυτῇ κακά;
Nonius, 38, 29: ‘Eliminare,’ extra limen eicere.... Ennius Medea exule —
Paedagogus Antiqua erilis fida custos corporis, quid sic te extra aedes exanimata eliminas?
Cp. Non., 292, 20.
caesae accidissent (vel accedissent vel cecidissent) abiegnae auct. ad Herenn., Prisc, III, Cic., alii caesa accidisset (accedisset Prisc. VII) abiegna vel sim. Varro, Prisc. VII prob. V
264–5
Med., 57–8: ὥσθ᾿ ἵμερός μ᾿ ὑπῆλθε γῇ τε κοὐρανῷ | λέξαι μολούσῃ δεῦρο δεσποίνης τύχας.
Cicero, Tusc. Disp., III, 26, 63: Sunt autem alii quos in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium nutrix —
Nutrix Cupido cepit miseram nunc me proloqui caelo atque terrae Medeai miserias. 266–8
Med., 214–18: Κορίνθιαι γυναῖκες, ἐξῆλθον δόμων, | μή μοί τι μέμφησθ᾿, οἶδα γὰρ πολλοὺς βροτῶν | σεμνοὺς γεγῶτας, τοὺς μὲν ὀμμάτων ἄπο | τοὺς δ᾿ ἐν θυραίοις· οἱ δ᾿ ἀφ᾿ ἡσύχου ποδὸς | δύσκλειαν ἐκτήσαντο καὶ ῥᾳθυμίαν.
Cicero, ad Fam., VII, 6, 1: Tu modo ineptias istas et desideria urbis et urbanitatis depone et quo consilio profectus es id assiduitate et virtute consequere; hoc tibi tam ignoscemus nos amici quam ignoverunt Medeae —
Medea Quae Corinthum arcem altam habetis matronae opulentae optimates,
quibus illa manibus gypsatissimis persuasit ne sibi vitio illae verterent quod abesset a patria; nam —
Multi suam rem bene gessere et publicam patria procul, multi qui domi aetatem agerent propterea sunt inprobati.
Quo in numero tu certe fuisses nisi te extrusissemus.
269–70 Med., 250–51: ὡς τρὶς ἂν παρ᾿ ἀσπίδα στῆναι θέλοιμ᾿ ἄν μᾶλλον ἤ τεκεῖν ἅπαξ.
Nonius, 261, 18: ‘Cernere’ rursum dimicare vel contendere...
Medea
... nam ter sub armis malim vitam cernere quam semel modo parere.
Cp. Non., 261, 9; Varro, L.L., VI, 81.
271
Med., 303–05? Cp. 381–3; 400–1.
Cicero, ad Fam., VII, 6, 2: Tu qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis decipiaris caveto, et quoniam Medeam coepi agere, illud semper memento —
Medea Qui ipse si sapiens prodesse non quit, nequiquam sapit.
Cp. Cic., de Off., III, 15, 62 (ex quo Ennius e. q. s.); Cic., ad Fam., XIII, 15, 2... vera praecepta Εὐριπίδου μισῶ σοφιστὴν ὅστις οὐχ αὑτῷ σοφός (fr. 905 N).
272–3
Med., 352–4: εἰ σ᾿ ἡ ᾿πιοῦσα λαμπὰς ὄψεται θεοῦ | καὶ παῖδας ἐντὸς τῆσδε τερμόνων χθονός, | θανεῖ.
Cicero, pro Rabir., 11, 29: Regum autem sunt haec imperia... et illae minae —
Creon Si te secundo lumine hic offendero, moriere.
Quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et fugere discamus.
Cp. Cic., ad Att., VII, 26, 1.
274–80
Med., 361–75; 398–99.
Cicero, de Nat. Deor., III, 25, 65: Balbus ‘interpellare te,’ inquit ‘nolo, Cotta, sed sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare. Sed... —
Medea Nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. Nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia ni ob rem?
Parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari? Illud vero quam callida ratione —
Qui volt esse quod volt, ita dat se res ut operam dabit.
Qui est versus omnium seminator malorum —
Ille traversa mente mi hodie tradidit repagula quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi.
Hanc videlicet rationem quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis bestiae non habent. Videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?
281
Med., 431–2: σὺ δ᾿ ἐκ μὲν οἴκων πατρῴων ἔπλευσας | μαινομένα κραδίᾳ... | 627 ff.: Ἔρωτες ὑπὲρ μὲν ἄγαν ἐλθόντες κ.τ.λ.
Nonius, 297, 16: ‘Efferre’ significat proferre.... Ennius Medea —
Chorus Utinam ne umquam Mede Colchis cupido corde pedem extetulisses... 282–3
Med., 475–82: ἐκ τῶν δὲ πρώτων πρῶτον ἄρξομαι λέγειν. | ἐσωσά σ᾿... πεμφθέντα ταύρων πυρπνόων ἐπιστάτην | ζεύγλαισι καὶ σπεροῦντα θανάσιμον γύην | δράκοντά θ᾿... κτείνασ᾿ ἀνέσχον σοὶ φάος σωτήριον.
Charisius, ap. G.L., I, 284, 7 K: Fit schema dianoeas... per paralipsim, cum volumus negantes aliquid indicare tamquam —
Medea Non commemoro quod draconis saevi sopivi impetum, non quod domui vim taurorum et segetis armatae manus.
Cp. id., 286–7.
284–5
Med., 502–4: νῦν ποῖ τράπωμαι; πότερα πρὸς πατρὸς δόμους | οὓς σοὶ προδοῦσα καὶ πάτραν ἀφικόμην | ἢ πρὸς τάλαινας Πελιάδας;
Cicero, de Orat., III, 58, 217: Aliud vocis genus iracundia sibi sumat... aliud miseratio ac maeror, flexibile plenum interruptum flebili voce —
Medea Quo nunc me vortam? Quod iter incipiam ingredi? Domum paternamne anne ad Peliae filias?
mede cordis cdd. Colchis Lips Medea foras Onions Mede portis coni. Linds. extetulisses Buecheler extulisses cdd. trochae. octon. constit. V anapaest. Buecheler
286
Med., 530–1: ὡς Ἔρως σ᾿ ἠνάγκασε | τόξοις ἀφύκτοις τοὐμὸν ἐκσῶσαι δέμας.
Cicero, Tusc. Disp., IV, 32, 69: Quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum? —
Iason
Tu me amoris magis quam honoris servavisti gratia.
Quid ergo, hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia.
287
Med.,152: AI. ὄμνυμι Γαίας δάπεδον Ἡλίου τε φῶς. vel 764: ΜΗ. ὦ Ζεῦ Δίκη τε Ζηνὸς Ἡλίου τε φῶς.
Nonius, 170, 8: ‘Sublimare,’ extollere. Ennius Medea —
Sol qui candentem in caelo sublimat facem
288
Med., 773: [ΜΗ.] λέξω· δέχου δὲ μὴ πρὸς ἡδονὴν λόγους. vel 132: ΧΟ. ἔκλυον φωνὰν ἔκλυον δὲ βοὰν.
Nonius, 467, 7: ‘Aucupavi,’ activum positum pro passivo... —
Chorus
fructus verborum aures aucupant.
289–90
Med., 1070–2: δότ᾿ ἀσπάσασθαι μητρὶ δεξιὰν χέρα. | ὦ φιλτάτη χείρ, φίλτατον δέ μοι στόμα | καὶ σχῆμα καὶ πρ�
�σωπον εὐγενὲς τέκνων,...
Nonius, 84, 31: ‘Cette’ significat dicite vel date ab eo quod cedo... —
Medea salvete optima corpora; cette manus vestras measque accipite. 291–3
Med., 1251–4: ἰὼ Γᾶ τε καὶ παμφαὴς | ἀκτὶς Ἀελίου κατίδετ᾿ ἴδετε τὰν | οὐλομέναν γυναῖκα πρὶν φοινίαν | τέκνοις προσβαλεῖν χέρ᾿ αὐτοκτόνον· Cp. 1258–9.
Probus, ad Verg., E., VI, 31: Homerum ipso hoc loco (Il., XVIII, 483) possumus probare quattuor elementorum mentionem fecisse... similiter et Ennius in Medea exule in his versibus —
Chorus
Iuppiter tuque adeo summe qui res omnis inspicis quique tuo Sol lumine mare terram caelum contines. inspice hoc facinus priusquam fiat, prohibessis scelus.
Nam et hic Iuppiter et Sol pro igni, qui mare et terram et caelum continet, ut non dubie caelum pro aere dixerit.
294–5
Nonius, 469, 34: ‘Contempla’... Ennius Medea —
Asta atque Athenas anticum opulentum oppidum contempla,
Varro, L.L., VII, 9: In hoc templo faciundo arbores constitui fines apparet et intra eas regiones qua oculi conspiciant, id est tueamur, a quo templum dictum et contemplare, ut apud Ennium in Medea ‘contempla’ —
et templum Cereris ad laevam aspice.
Melanippa
296–7
Nonius, 469, 3: ‘Auguro’... Ennius Melanippa —
Certatio hic est nulla quin monstrum siet; hoc ego tibi dico et coniectura auguro.
298
Nonius, 246, 9: ‘Auscultare’ est obsequi... —
Hellen?
Mi ausculta, nate, pueros cremitari iube.
299–300
Nonius, 176, 2: ‘Sospitent,’ salvent... —
Hellen? regnumque nostrum ut sospitent superstitentque.
Cp. Non., 170, 10.
301
?Eurip., Mel., 485–8 N: κοὐκ ἐμὸς ὁ μῦθος ἀλλ᾿ ἐμῆς μητρὸς πάρα, | ὡς οὐρανός τε γαῖά τ᾿ ἦν μορφὴ μία· | ἐπεὶ δ᾿ ἐχωρίσθησαν ἀλλήλων δίχα | τίκτουσι πάντα κἀνέδωκαν εἰς φάος, κ.τ.λ. vel 490.
Macrobius, S., VI, 4, 7: ‘Splendet tremulo sub lumine pontus’ (Aen., VII, 9). Tremulum lumen de imagine rei ipsius expressum est: sed prior Ennius in Melanippe —
Melanippe?
Lumine sic tremulo terra et cava caerula candent.
302
Gellius, V, 11, 11: Media forma quaedam est... qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo —
stata
dicitur, quae neque κοινὴ futura sit neque ποινή...
303
Priscianus, ap. G.L., II, 516, 14 K: ‘Scindo scidi.’ Vetustissimi tamen etiam scicidi proferebant... —
Aeolus? quum saxum sciciderit,
Cp. Gell., VI, 9, 15.
Nemea
304
Priscianus, ap. G.L., II, 171, 4 K: Hic et haec et hoc pecus. Ennius in Nemea —
Pecudi dare vivam marito.
305
Nonius, 183, 14: ‘Venor,’ circumvenior. Ennius Nemea —
Teneor consipta undique venor.
Cp. Paul., ex F., 43, 37: consiptum apud E. pro conseptum.
Phoenix
306
Il., IX, 447 (Phoen. loqu.)....
Ἡ δ᾿ αἰὲν ἐμὲ λισσέσκετο γούνων παλλακίδι προμιγῆναι ἵν᾿ ἐχθρήρειε γέροντα. Τῇ πιθόμην καὶ ἔρεξα· πατὴρ δ᾿ ἐμὸς αὐτίκ᾿ ὀϊσθεὶς Πολλὰ κατηρᾶτο.
Nonius, 91, 4: ‘Cupienter,’ cupidissime.... Ennius Phoenice —
Phoenix? Amyntor?
Stultus est qui cupida mente cupiens cupienter cupit.
307
IX, 453–6: μήποτε γούνασιν οἷσιν ἐφέσσεσθαι φίλον υἱὸν | ἐξ ἐμέθεν γεγαῶτα.
Cicero, Orat., 46, 155: Itaque idem poeta qui inusitatius contraxerat ... non dicit ‘liberum’ ... sed ut isti vulunt —
Amyntor neque tu meum umquam in gremium extollas liberorum ex te genus. 308–11
Gellius, VI, 17, 10 (de vocabulo ‘obnoxius’): Iam vero illud etiam Q. Ennii quo pacto congruere tecum potest quod scribit in Phoenice in hisce versibus? —
Phoenix
Sed virum vera virtute vivere animatum addecet fortiterque innoxium stare adversum adversarios. ea libertas est qui pectus purum et firmum gestitat; aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent.
312–13
Eur., Phoenix, 809 Ν: ἤδη δὲ πολλῶν ᾑρέθην λόγων κριτής·
Nonius, 245, 30: ‘Argutari’ dicitur loquacius proloqui ...
Amyntor
Tum tu isti crede te atque exerce linguam ut argutarier possis.
314
Il., IX, 458 s.:
τὸν μὲν ἐγὼ βούλευσα κατακτάμεν ὀξέϊ χαλκῷ, ἀλλά τις ἀθανάτων παῦσεν χόλον ὅς ῥ᾿ ἐνὶ θυμῷ δήμου θῆκε φάτιν καὶ ὀνείδεα πόλλ᾿ ἀνθρώπων .. ὡς μὴ πατροφόνος μετ᾿ Ἀχαιοῖσιν καλεοίμην.
Nonius, 507, 22: ‘Faxim,’ fecerim ... —
Phoenix
Plus miser sim si scelestum faxim quod dicam fore.
315
Nonius, 510, 32: ‘Saeviter’ pro saeve ... —
saeviter suspicionem ferre falsam futtilum est.
316
IX, 464–5:
ἧ μὲν πολλὰ ἔται καὶ ἀνεψιοὶ ἀμφὶς ἐόντες αὐτοῦ λισσόμενοι κατερήτυον ἐν μεγάροισιν....
Nonius, 512: ‘Duriter’ pro dure ... —
Quam tibi ex ore orationem duriter dictis dedit!
Cp. Charis., ap. G.L., I, 197, 27 K.
317
Nonius, 514, 12: ‘Futtile,’ futtiliter ... —
Ut quod factum est futtile amici vos feratis fortiter.
318
IX, 478 s.?
Nonius, 518, 4: ‘Derepente’ ... —
Nuntius?
Ibi tum derepente ex alto in altum despexit mare.
Telamo
319–22
Cicero, Tusc. Disp., III, 13, 28: Videntur ... omnia repentina graviora; ex hoc et illa iure laudantur —
Telamon?
Cp., 24, 58 (atque hoc idem et Telamo ille declarat ‘ego cum genui.’ ...) Fronto, de b. Parth., 217; Seneca, de Consolat., 11, 12.
323
Nonius, 172, 19: ‘Squalam’ pro squalidam. Ennius Telamone —
Telamo? strata terrae lavere lacrumis vestem squalam et sordidam.
Id., 504, 4 (terra cd. Harl.).
324
Nonius, 505, 35: ‘Audibo’ pro ‘audiam.’ ... —
Telamon?
More antiquo audibo atque auris tibi contra utendas dabo.
325–6
Nonius, 85, 23: ‘Claret,’ clara est ... —
Teucer Nam ita mihi Telamonis patris atque Aeaci et proavi Iovis † gratia ea est † atque hoc lumen candidum claret mihi,
327
Festus, 234,19: ‘Obsidionem’ potius dicendum ... quam obsidium ... —
Telatno Scibas natum ingenuum Aiacem cui tu obsidionem paras.
328–9
Cicero, de Div., II, 50, 104: Si sunt di benefici in homines sunt. Quis hoc vobis dabit? ... noster Ennius? Qui magno plausu loquitur adsentiente populo —
Telamon? Ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, sed eos non curare opinor quid agat humanum genus;
Et quidem cur sic opinetur rationem subicit.
330
Cicero, de Nat. Deor., III, 32, 79: Telamo ... uno versu locum totum conficit, cur di homines neglegant —
nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.
331
Soph., Ai., 746 s.; 950 s.; 1036; al.
Cicero, de Div., I, 40, 88: Atque etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias, non humiles et obscuri neque eorum similes ut apud Ennium est —
qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias,
sed clari et praestantes viri.
332–6
Cicero, de Div., I, 58, 132: Non habeo ... nauci Marsum augurem, non vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum. Non enim sunt hi aut scientia aut arte divini sed —
... superstitiosi vates inpudentesque harioli, aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat; qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam; quibus divitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt. De his divitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.
Atque haec quidem Ennius qui paucis ante versibus esse deos censet sed eos non curare opinatur quid agat humanum genus (vide 328–9).
337
Nonius, 475, 20: ‘Partiret’ pro ‘partiretur’ ... —
Teucer
Eandem me in suspicionem sceleris partivit pater.
338
Nonius, 160, 5: ‘Porcet’ significat prohibet ... —
Teucer
Deum me sancit facere pietas, civium porcet pudor.
Telephus
From Euripides’ Τήλεφος. Reconstruction must be largely guesswork. Telephus, heir of Teuthras’ realm in Mysia, wounded in battle by Achilles, was told by Apollo that only
339
Eurip., Tel., 698 Ν: πτώχ᾿ ἀμφίβλητα σώματος λαβὼν ῥάκη | ἀλκτήρια τύχης.
Nonius, 537, 23: ‘Stolam’ veteres non honestam vestem solum sed omnem quae corpus tegeret. Ennius Telepho —
Telepkus Caedem caveo hoc cum vestitu squalida saeptus stola.
Cp. Fest., 486, 34.