Book Read Free

Delphi Complete Works of Pliny the Younger (Illustrated) (Delphi Ancient Classics)

Page 66

by Gaius Plinius Caecilius Secundus Pliny the Younger


  Detailed table of contents for the letters in Latin

  105. TRAIANUS PLINIO

  Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio Paulino depositi sunt, consultum velis mature per me, iis interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro quibus petieris.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  106. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  Rogatus, domine, a P. Accio Aquila, centurione cohortis sextae equestris, ut mitterem tibi libellum per quem indulgentiam pro statu filiae suae implorat, durum putavi negare, cum scirem quantam soleres militum precibus patientiam humanitatemque praestare.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  107. TRAIANUS PLINIO

  Libellum P. Accii Aquilae, centurionis sextae equestris, quem mihi misisti, legi; cuius precibus motus dedi filiae eius civitatem Romanam. Libellum rescriptum, quem illi redderes, misi tibi.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  108. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Quid habere iuris velis et Bithynas et Ponticas civitates in exigendis pecuniis, quae illis vel ex locationibus vel ex venditionibus aliisve causis debeantur, rogo, domine, rescribas. Ego inveni a plerisque proconsulibus concessam iis protopraxian eamque pro lege valuisse. 2 Existimo tamen tua providentia constituendum aliquid et sanciendum per quod utilitatibus eorum in perpetuum consulatur. Nam quae sunt ab illis instituta, sint licet sapienter indulta, brevia tamen et infirma sunt, nisi illis tua contingit auctoritas.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  109. TRAIANUS PLINIO

  Quo iure uti debeant Bithynae vel Ponticae civitates in iis pecuniis, quae ex quaque causa rei publicae debebuntur, ex lege cuiusque animadvertendum est. Nam, sive habent privilegium, quo ceteris creditoribus anteponantur, custodiendum est, sive non habent, in iniuriam privatorum id dari a me non oportebit.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  110. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata ei publice ante viginti annos bule et ecclesia consentiente, utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur. 2 Piso contra plurima se in rem publicam contulisse ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et olim accepisset, cum eversione reliquae dignitatis reddere cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem differendam existimavi, ut te, domine, consulerem, quid sequendum putares.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  111. TRAIANUS PLINIO

  Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet. Quidquid ergo ex hac causa actum ante viginti annos erit, omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci quam pecuniae publicae consultum volo.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  112. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Lex Pompeia, domine, qua Bithyni et Pontici utuntur, eos, qui in bulen a censoribus leguntur, dare pecuniam non iubet; sed ii, quos indulgentia tua quibusdam civitatibus super legitimum numerum adicere permisit, et singula milia denariorum et bina intulerunt. 2 Anicius deinde Maximus proconsul eos etiam, qui a censoribus legerentur, dumtaxat in paucissimis civitatibus aliud aliis iussit inferre. 3 Superest ergo, ut ipse dispicias, an in omnibus civitatibus certum aliquid omnes, qui deinde buleutae legentur, debeant pro introitu dare. Nam, quod in perpetuum mansurum est, a te constitui decet, cuius factis dictisque debetur aeternitas.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  113. TRAIANUS PLINIO

  Honorarium decurionatus omnes, qui in quaque civitate Bithyniae decuriones fiunt, inferre debeant necne, in universum a me non potest statui. Id ergo, quod semper tutissimum est, sequendam cuiusque civitatis legem puto, sed verius eos, qui invitati fiunt decuriones, id existimo acturos, ut praestatione ceteris praeferantur.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  114. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Lege, domine, Pompeia permissum Bithynicis civitatibus ascribere sibi quos vellent cives, dum ne quem earum civitatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus de causis e senatu a censoribus eiciantur. 2 Inde me quidam ex censoribus consulendum putaverunt, an eicere deberent eum qui esset alterius civitatis. 3 Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares. Capita legis his litteris subieci.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  115. TRAIANUS PLINIO

  Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te rescribi oporteret censoribus consulentibus, an in senatu aliarum civitatium, eiusdem tamen provinciae cives. Nam et legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in diversum movere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius placuit, ut ex praeterito nihil novaremus, sed manerent quamvis contra legem asciti quarumcumque civitatium cives, in futurum autem lex Pompeia observaretur; cuius vim si retro quoque velimus custodire, multa necesse est perturbari.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  116. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Qui virilem togam sumunt vel nuptias faciunt vel ineunt magistratum vel opus publicum dedicant, solent totam bulen atque etiam e plebe non exiguum numerum vocare binosque denarios vel singulos dare. Quod an celebrandum et quatenus putes, rogo scribas. 2 Ipse enim, sicut arbitror, praesertim ex sollemnibus causis, concedendum ius istud invitationis, ita vereor ne ii qui mille homines, interdum etiam plures vocant, modum excedere et in speciem ‘dianomês’ incidere videantur.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  117. TRAIANUS PLINIO

  Merito vereris, ne in speciem ‘dianomês’ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit. Sed ego ideo prudentiam tuam elegi, ut formandis istius provinciae moribus ipse moderareris et ea constitueres, quae ad perpetuam eius provinciae quietem essent profutura.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  118. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1 Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt coronati; nihil enim referre, quando sint patriam invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo ‘iselastici nomine’: itaque Åeorum vehementer addubitem an sit potius id tempus, quo ‘eisêlasan’ intuendum. 2 Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus factus est, quamvis vicerint ante quam fieret. Aiunt enim congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, quae esse iselastica postquam vicerunt desierunt, ita pro iis dari quae esse coeperunt. 3 Hic quoque non mediocriter haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc cum vincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem meam regere, id est beneficia tua interpretari ipse digneris.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  119. TRAIANUS PLINIO

  Iselasticum tunc primum mihi videtur incipere deberi, cum quis in civitatem suam ipse ‘eisêlasen’. Obsonia eorum certaminum, quae iselastica esse placuit mihi, si ante iselastica non fuerunt, retro non debentur. Nec proficere pro desiderio athletarum potest, quod eorum, quae postea iselastica non esse constitui, quam vicerunt, accipere desierunt. Mutata enim condicione certaminum nihilo minus, quae ante perceperant, non revocantur.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  120. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

  1
Usque in hoc tempus, domine, neque cuiquam diplomata commodavi neque in rem ullam nisi tuam misi. Quam perpetuam servationem meam quaedam necessitas rupit. 2 Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas. Haec tibi scripsi, quia mihi parum gratus fore videbar, si dissimulassem inter alia beneficia hoc unum quoque me debere indulgentiae tuae, quod fiducia eius quasi consulto te non dubitavi facere, quem si consuluissem, sero fecissem.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  121. TRAIANUS PLINIO

  Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuvandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam adventus sui augere.

  Detailed table of contents for the letters in Latin

  DETAILED TABLE OF CONTENTS FOR THE LETTERS IN LATIN

  LIBER PRIMVS

  1. C. PLINIUS SEPTICIO SUO S.

  2. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

  3. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.

  4. C. PLINIUS POMPEIAE CELERINAE SOCRUI S.

  5. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.

  6. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  7. C. PLINIUS OCTAVIO RUFO SUO S.

  8. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.

  9. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.

  10. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

  11. C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.

  12. C. PLINIUS CALESTRIO TIRONI SUO S.

  13. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

  14. C. PLINIUS IUNIO MAURICO SUO S.

  15. C. PLINIUS SEPTICIO CLARO SUO S.

  16. C. PLINIUS ERUCIO SUO S.

  17. C. PLINIUS CORNELIO TITIANO SUO S.

  18. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

  19. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.

  20. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  21. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.

  22. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.

  23. C. PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S.

  24. C. PLINIUS BAEBIO HISPANO SUO S.

  LIBER SECVNDVS

  1. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  2. C. PLINIUS PAULINO SUO S.

  3. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

  4. C. PLINIUS CALVINAE SUAE S.

  5. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.

  6. C. PLINIUS AVITO SUO S.

  7. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  8. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  9. C. PLINIUS APOLLINARI SUO S.

  10. C. PLINIUS OCTAVIO SUO S.

  11. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

  12. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

  13. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  14. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

  15. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

  16. C. PLINIUS ANNIO SUO S.

  17. C. PLINIUS GALLO SUO S.

  18. C. PLINIUS MAURICO SUO S.

  19. C. PLINIUS CERIALI SUO S.

  20. C. PLINIUS CALCISIO SUO S.

  LIBER TERTIVS

  1. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

  2. C. PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S.

  3. C. PLINIUS CORELLIAE HISPULLAE SUAE S.

  4. C. PLINIUS CAECILIO MACRINO SUO S.

  5. C. PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S.

  6. C. PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.

  7. C. PLINIUS CANINIO RUFO SUO S.

  8. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

  9. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.

  10. C. PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO ET COTTIAE S.

  11. C. PLINIUS IULIO GENITORI SUO S.

  12. C. PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S.

  13. C. PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S.

  14. C. PLINIUS ACILIO SUO S.

  15. C. PLINIUS SILIO PROCULO SUO S.

  16. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

  17. C. PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S.

  18. C. PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.

  19. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

  20. C. PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.

  21. C. PLINIUS CORNELIO PRISCO SUO S.

  LIBER QVARTVS

  1. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  2. C. PLINIUS ATTIO CLEMENTI SUO S.

  3. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

  4. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

  5. C. PLINIUS IULIO SPARSO SUO S.

  6. C. PLINIUS IULIO NASONI SUO S.

  7. C. PLINIUS CATIO LEPIDO SUO S.

  8. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

  9. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.

  10. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.

  11. C. PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S.

  12. C. PLINIUS MATURO ARRIANO SUO S.

  13. C. PLINIUS CORNELIO TACITO SUO S.

  14. C. PLINIUS [DECIMO] PATERNO SUO S.

  15. C. PLINIUS MINICIO FUNDANO SUO S.

  16. C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

  17. C. PLINIUS CLUSINIO GALLO SUO S.

  18. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

  19. C. PLINIUS CALPURNIAE HISPULLAE SUAE S.

  20. C. PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S.

  21. C. PLINIUS VELIO CERIALI SUO S.

  22. C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.

  23. C. PLINIUS POMPONIO BASSO SUO S.

  24. C. PLINIUS FABIO VALENTI SUO S.

  25. C. PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S.

  26. C. PLINIUS MAECILIO NEPOTI SUO S.

  27. C. PLINIUS POMPEIO FALCONI SUO S.

  28. C. PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S.

  29. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.

  30. C. PLINIUS LICINIO SURAE SUO S.

  LIBER QVINTVS

  1. C. PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S.

  2. C. PLINIUS CALPURNIO FLACCO SUO S.

  3. C. PLINIUS TITIO ARISTONI SUO S.

  4. C. PLINIUS IULIO VALERIANO SUO S.

  5. C. PLINIUS NOVIO MAXIMO SUO S.

  6. C. PLINIUS DOMITIO APOLLINARI SUO S.

  7. C. PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S.

  8. C. PLINIUS TITINIO CAPITONI SUO S.

  9. C. PLINIUS SEMPRONIO RUFO SUO S.

  10. C. PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S.

  11. C. PLINIUS CALPURNIO FABATO PROSOCERO SUO S.

  12. C. PLINIUS TERENTIO SCAURO SUO S.

  13. C. PLINIUS VALERIANO SUO S.

  14. C. PLINIUS PONTIO ALLIFANO SUO S.

  15. C. PLINIUS ARRIO ANTONINO SUO S.

  16. C. PLINIUS AEFULANO MARCELLINO SUO S.

  17. C. PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO S.

  18. C. PLINIUS CALPURNIO MACRO SUO S.

  19. C. PLINIUS VALERIO PAULINO SUO S.

  20. C. PLINIUS CORNELIO URSO SUO S.

  21. C. PLINIUS POMPEIO SATURNINO SUO S.

  LIBER SEXTVS

  1. C. PLINIUS TIRONI SUO S.

  2. C. PLINIUS ARRIANO SUO S.

  3. C. PLINIUS VERO SUO S.

  4. C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

  5. C. PLINIUS URSO SUO S.

  6. C. PLINIUS FUNDANO SUO S.

  7. C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

  8. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  9. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  10. C. PLINIUS ALBINO SUO S.

  11. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

  12. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  13. C. PLINIUS URSO SUO S.

  14. C. PLINIUS MAURICO SUO S.

  15. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  16. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  17. C. PLINIUS RESTITUTO SUO S.

  18. C. PLINIUS SABINO SUO S.

  19. C. PLINIUS NEPOTI SUO S.

  20. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  21. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  22. C. PLINIUS TIRONI SUO S.

  13. C. PLINIUS TRIARIO SUO S.

  24. C. PLINIUS MACRO SUO S.

  25. C. PLINIUS HISPANO SUO S.

  26. C. PLINIUS SERVIANO SUO S.
/>
  27. C. PLINIUS SEVERO SUO S.

  28. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

  29. C. PLINIUS QUADRATO SUO S.

  30. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  31. C. PLINIUS CORNELIANO SUO S.

  32. C. PLINIUS QUINTILIANO SUO S.

  33. C. PLINIUS ROMANO SUO S.

  34. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

  LIBER SEPTIMVS

  1. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

  2. C. PLINIUS IUSTO SUO S.

  3. C. PLINIUS PRAESENTI SUO S.

  4. C. PLINIUS PONTIO SUO S.

  5. C. PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.

  6. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  7. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

  8. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  9. C. PLINIUS FUSCO SUO S.

  10. C. PLINIUS MACRINO SUO S.

  11. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  12. C. PLINIUS MINICIO SUO S.

  13. C. PLINIUS FEROCI SUO S.

  14. C. PLINIUS CORELLIAE SUAE S.

  15. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

  16. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  17. C. PLINIUS CELERI SUO S.

  18. C. PLINIUS CANINIO SUO S.

  19. C. PLINIUS PRISCO SUO S.

  20. C. PLINIUS TACITO SUO S.

  21. C. PLINIUS CORNUTO SUO S.

  22. C. PLINIUS FALCONI SUO S.

  23. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

  24. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

  25. C. PLINIUS RUFO SUO S.

 

‹ Prev