Book Read Free

Complete Works of Virgil

Page 275

by Virgil


  dixerit: ‘Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

  Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

  cantando rigidas deducere montibus ornos:

  his tibi Grynei nemoris dicatur origo,

  ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.’

  Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est

  candida succinctam latrantibus inguina monstris

  Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto,

  ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis,

  aut ut mutatos Terei narraverit artus;

  quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

  quo cursu deserta petiverit, et quibus ante

  infelix sua tecta supervolitaverit alis?

  Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus

  audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus,

  ille canit: pulsae referunt ad sidera valles;

  cogere donec ovis stabulis numerumque referri

  iussit, et invito processit Vesper Olympo.

  VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS

  M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,

  compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum,

  Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas,

  ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,

  et cantare pares, et respondere parati.

  Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,

  vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim

  aspicio. Ille ubi me contra videt: ‘Ocius’ inquit

  ‘huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi;

  et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra.

  huc ipsi potum venient per prata iuvenci,

  hic viridis tenera praetexit arundine ripas

  Mincius, eque sacra resonant examina quercu.’

  Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam,

  depulsos a lacte domi quae clauderet agnos,

  et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.

  posthabui tamen illorum mea seria ludo:

  alternis igitur contendere versibus ambo

  coepere; alternos Musae meminisse volebant.

  hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

  C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,

  quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi

  versibus ille facit; aut, si non possumus omnes,

  hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

  T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,

  Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro;

  aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem

  cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.

  C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus

  et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

  Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota

  puniceo stabis suras evincta coturno.

  T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis

  exspectare sat est: custos es pauperis horti.

  Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,

  si fetura gregem suppleverit, aureus esto.

  C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae,

  candidior cycnis, hedera formosior alba,

  cum primum pasti repetent praesepia tauri,

  si qua tui Corydonis habet te cura, venito.

  T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis,

  horridior rusco, proiecta vilior alga,

  si mihi non haec lux toto iam longior anno est.

  Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci.

  C. Muscosi fontes et somno mollior herba,

  et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra,

  solstitium pecori defendite; iam venit aestas

  torrida, iam lento turgent in palmite gemmae.

  T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis

  semper, et adsidua postes fuligine nigri;

  hic tantum Boreae curamus frigora, quantum

  aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

  C. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae;

  strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;

  omnia nunc rident: at si formosus Alexis

  montibus his abeat, videas et flumina sicca.

  T. Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;

  Liber pampineas invidit collibus umbras:

  Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit,

  Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.

  Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho,

  formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo;

  Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit,

  nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi.

  T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,

  populus in fluviis, abies in montibus altis:

  saepius at si me, Lycida formose, revisas,

  fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.

  Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim:

  ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.

  VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS

  PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei —

  immemor herbarum quos est mirata iuvenca

  certantis, quorum stupefactae carmine lynces,

  et mutata suos requierunt flumina cursus —

  Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.

  Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi,

  sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam

  ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta?

  en erit ut liceat totum mihi ferre per orbem

  sola Sophocleo tua carmina digna coturno?

  A te principium, tibi desinam: accipe iussis

  carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum

  inter victrices hederam tibi serpere laurus.

  Frigida vix caelo noctis decesserat umbra,

  cum ros in tenera pecori gratissimus herba;

  incumbens tereti Damon sic coepit olivae.

  D. Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,

  coniugis indigno Nisae deceptus amore

  dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis

  profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis

  semper habet; semper pastorum ille audit amores,

  Panaque, qui primus calaunos non passus inertis.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?

  Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti

  cum canibus timidi venient ad pocula dammae.

  Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;

  sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  O digno coniuncta viro, dum despicis omnes,

  dumque tibi est odio mea fistula, dumque capellae,

  hirsutumque supercilium promissaque barba,

  nec curare deum credis mortalia quemquam!

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  Saepibus in nostris parvam te roscida mala —

  dux ego vester eram — vidi cum matre legentem.

  Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus;

  iam fragilis poteram ab terra contingere ramos.

  Ut vidi, ut perii! Ut me malus abstulit error!

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  Nunc scio, quid sit Amor: duris in cotibus illum

  aut Tmaros, aut Rhodope, aut extremm Garamantes,

  nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  saevus Amor docuit natorum sanguine matrem

  commaculare manus; crudelis tu quoque, mater:

  crudelis mater magis, an puer improbus ille?

  improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. />
  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  nunc et ovis ultro fugiat lupus; aurea durae

  mala ferant quercus; narcisso floreat alnus;

  pinguia corticibus sudent electra myricae;

  certent et cycnis ululae; sit Tityrus Orpheus,

  Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

  Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.

  Omnia vel medium fiant mare: vivite, silvae!

  praeceps aerii specula de montis in undas

  deferar; extremum hoc munus morientis habeto.

  desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.

  Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus,

  dicite, Pierides; non omnia possumus omnes.

  A. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta,

  verbenasque adole pinguis et mascula tura,

  coniugis ut magicis sanos avertere sacris

  experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Carmina vel caelo possunt deducere Lunam;

  carminibus Circe socios mutavit Ulixi;

  frigidus in pratia cantando rumpitur anguis.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  terna tibi haec primum triplici diversa colore

  licia circumdo, terque haec altaria circum

  effigiem duco: numero deus impare gaudet.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Necte tribus nodis ternos, Amarylli, colores,

  necte, Amarylli, modo, et ‘Veneris’ dic ‘vincula necto.’

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit

  uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.

  Sparge molam, et fragilis incende bitumine laurus.

  Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Talis amor Daphnim, qualis cum fessa iuvencum

  per nemora atque altos quaerendo bucula lucos

  propter aquae rivum viridi procumbit in ulva,

  perdita, nec serae meminit decedere nocti,

  talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,

  pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso,

  terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena

  ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.

  His ego saepe lupum fieri et se condere silvis

  Moerim, saepe animas imis excire sepulcris,

  atque satas alio vidi traducere messis.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti

  transque caput iace, nec respexeris: his ego Daphnim

  adgrediar, nihil ille deos, nil carmina curat.

  Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim.

  Aspice, corripuit tremulis altaria flammis

  sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse: bonum sit!

  Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.

  Credimus, an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?

  Parcite, ab urbe venit, iam carmina, parcite, Daphnis.

  IX. LYCIDAS, MOERIS

  L. QUO te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

  M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri

  (quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli

  diceret: ‘Haec mea sunt; veteres migrate coloni!’

  nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,

  hos illi — quod nec vertat bene — mittimus haedos.

  L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles

  incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

  usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos

  omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

  M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

  nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum

  Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

  quod nisi me quacumque novas incidere lites

  ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

  nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

  L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis

  paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

  quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis

  spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?

  vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

  cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?

  Tityre, dum redeo — brevis est via — pasce capellas,

  et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

  occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

  M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

  ‘Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis —

  Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae —

  cantantes sublime ferent ad sidera cycni.’

  L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;

  sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!

  Incipe, si quid habes: et me fecere poetam

  Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt

  vatem pastores, sed non ego credulus illis.

  Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna

  digna, sed argutos inter strepere anser olores.

  M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

  si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:

  ‘huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis

  hic ver purpureum; varios hic flumina circum

  fundit humus flores; hic candida populus antro

  imminet, et lentae texunt umbracula vites.

  huc ades: insani feriant sine litora fluctus.

  L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem

  audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

  ‘Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

  Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

  astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo

  duceret apricis in collibus uva colorem.

  insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.’

  M. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos

  cantando puerum memini me condere soles:

  nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

  iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

  Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

  L. Causando nostros in longum ducis amores:

  et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,

  aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

  hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

  incipit adparere Bianoris: hic ubi densas

  agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;

  hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.

  aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,

  cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;

  cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

  M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:

  carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

  X.

  EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

  pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,

  carmina sunt dicenda neget quis carmina Gallo?

  sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,

  Doris amara suam non intermisceat undam.

  incipe; sollicitos Galli dicamus amores,

  dum tenera attondent simae virgulta capellae.

  non canimus surdis; respondent omnia silvae.

  Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae

  Naides, indig
no cum Gallus amore peribat?

  nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi

  ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.

  Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.

  Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem

  Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.

  Stant et oves circum; — nostri nec paenitet illas,

  nec te poeniteat pecoris, divine poeta; —

  et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;

  venit et upilio; tardi venere subulci;

  uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

  Omnes ‘Unde amor iste’ rogant ‘tibi?’ Venit Apollo:

  ‘Galle, quid insanis?’ inquit; ‘tua cura Lycoris

  perque nives alium perque horrida castra secuta est.’

  Venit et agresti capitis Silvanus honore,

  florentis ferulas et grandia lilia quassans.

  Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi

  sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

  ‘Ecquis erit modus?’ inquit; ‘Amor non talia curat;

  nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,

  nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.’

  Tristis at ille: ‘Tamen cantabitis, Arcades,’ inquit

  ‘montibus haec vestris: soli cantare periti

  Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,

  vestra meos olim si fistula dicat amores!

  Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem

  aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!

  Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,

  seu quicumque furor — quid tum, si fuscus Amyntas;

  et nigrae violae sunt et vaccinia nigra —

  mecum inter salices lenta sub vite iaceret;

  serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

  Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,

  hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.

  Nunc insanus amor duri me Martis in armis

  tela inter media atque adversos detinet hostes:

  tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)

  Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

  me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!

  ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

  Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu

  carmina, pastoris Siculi modulabor avena.

  certum est in silvis, inter spelaea ferarum

  malle pati, tenerisque meos incidere amores

  arboribus; crescent illae, crescetis, amores.

  Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,

  aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt

  frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

  iam mihi per rupes videor lucosque sonantis

 

‹ Prev